Childericus I (rex Francorum) Notae | Tabula navigationisAmplificaAnastasis Childerici I Francorum regis, siue thesaurus sepulchralis Tornaci Neruiorum effossus, & commentario illustratus
ViriMerovingiReges FranciaeMortui 481Nati saeculo 5 436481TornaciMeroveo457provinciamBelgicam Secundam463AurelianumVisigothos469EuricumSaxonesGregorius TuronensisChlodovechus16531831 Childericus I (rex Francorum) E Vicipaedia Jump to navigation Jump to search Anulus regis in sepulchro inventus, in quo inscribitur CHILDERICI REGIS Childericus I , natus circa 436, mortuus 481, erat rex Francorum in regione Tornaci et patri Meroveo circa annum 457 successit. Socius Romanorum provinciam Romanam Belgicam Secundam administravit. Magistro militum Aegidio duce, qui Galliam septentrionalem ut rex regnavit, anno 463 apud Aurelianum feliciter contra Visigothos pugnavit et 469 regem eius populi Euricum ab hac urbe prohibuit. Postea et Saxones vicit. Gregorius Turonensis in Historiarum libro de exsilio regis refert, quod filias Francorum corripuisset [1] . Nescimus, an hoc re vera factum est. Successit ei filius Chlodovechus. Sepulchrum regis multo auro ornatu...